Gaudeamus igitur
From Wikipedia, the free encyclopedia
"De Brevitate Vitae" est carmen quod plerumque a iuvenibus canitur, praecipue a scholasticis academicis, et ex primis verbis "Gaudeamus igitur" saepissime appellatur.
Textus anno 1781 impressus (Kindleben, 1781).[1]
Gaudeamus igitur,
Iuvenes dum sumus,
Post molestam senectutem :,:
Nos habebit humus.
Ubi sunt, qui ante nos
In mundo fuere,
Vadite ad superos,
Transite ad inferos,
Ubi jam fuere.
Vita nostra brevis est,
Brevi finietur,
Venit mors velociter,
Rapit nos atrociter,
Nemini parcetur.
Vivat Academia,
Vivant Professores,
Vivat membrum quodlibet,
Vivant membra quaelibet,
Semper sint in flore!
Vivant omnes virgines
Faciles, formosae
Vivant et mulieres :,:
Bonae, laboriosae.
Vivat et respublica,
Et qui illam regit,
Vivat nostra civitas,
Mecaenatum caritas,
Quae nos hic protegit.
Pereat tristitia,
Pereant osores,
Pereat diabolus,
Quivis Antiburschius,
Atque irrisores.