Gastronomia Neomexicana
From Wikipedia, the free encyclopedia
Gastronomia Neomexicana est ars coquinaria et convivalis civitatis Novi Mexici. Cibi potusque huius civitatis in fontibus variis a medio saeculo XIX descripti sunt. Susanna Magoffin(en) ibi anno 1846 iter fecit potagiumque e capsicis viridibus et cepis paratum, ope tortillis e maizio caeruleo(en) sumptum:
- Dein cena: sex tortillae de maizio cyaneo(en), caseus, duae ollae fictiles quibus mixtura carnis, capsicorum viridum, ceparum bullita est. Nec cultella, nec furchettas, nec coclearia habuimus sed ut melius potuimus duplicem tortillae frustum quaque bucca prehendimus. Buccellae vero paucae sumptae sunt: ferculum tam forte palatoque meo insuetum haud comedere potui.[1]
Capsica Neomexicana sunt varietates novae quas evolverunt Fabianus García collegaeque et successores apud collegium agronomicum et mechanicum Novi Mexici(en).