Fridericus Gulielmus IV (rex Borussiae)
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Fridericus Gulielmus IV (natus 15 Octobris 1795, mortuus 2 Ianuarii 1861) rex Borussiae fuit.
Familia
Memoria
Insignia heraldica
Fridericus filius maximus Friderici Gulielmi III regis Borussiae et Ludovicae de Megalopoli-Strelicia natus est. Cum avus eius Fridericus Gulielmus II 1797 mortuus est, Fridericus Gulielmus duos annos natus heres regni factus est. Anno 1823 Elisabetham Ludovicam de Bavaria, filiam Maximiliani I regis Bavariae in matrimonium duxit. Ex ea filios non habuit. Ei octo sorores et fratres fuerunt, inter quos et Gulielmus erat, qui post Fridericum Gulielmum regnavit.
Post mortem patris 7 Iunii 1840 rex Borussiae factus est. Anno 1847 dietam civitatis convocavit, sed constitutionem flagitatam negavit. Anno 1848 cives Borussiae libertatem maiorem poposcerunt et patriam Germaniam unitam, sed Fridericus Gulielmus id negavit, quamquam initio populari tumultui cedebat. Honorem imperatoris, qui ei a concilio nationali oblatus erat, negavit, quod, ipse dei gratia rex legitimus, a ceteris principibus nominari voluit, et eiusdem regni theodisci coronam repudiavit ut talem circulum imaginarium e caeno ac luto confectum.[1] Anno 1849 constitutionem Borussiae ipse dedit, quam populi maioritas non probavit.
Anno 1857 rex aliquot sanguinis ictibus afflictus est. Itaque fratrem Gulielmum vicarium regni fecit. 2 Ianuarii 1861 mortuus est. Gulielmus I frater ei successit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.