![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/7/70/Regiment_de_la_Cosa_Publica.jpg/640px-Regiment_de_la_Cosa_Publica.jpg&w=640&q=50)
Franciscus Eiximenis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Franciscus Eximénez[1] sive Catalane Francesc Eiximenis (Gerundae 1330? – Perpinniani 1409). OFM. Catalanus scriptor franciscanus Aragonensis regni XIV saeculi. Lectissimus imitatissimusque inter Catalanos mediaevales auctores, eius opera saepius edita translataque sunt. Ex quo potest deduci suam magnam auctoritatem sive apud litteratos sive apud politicos viros. Inter suos lectores illustrissimi viri suae aetatis numerantur, ut exempli gratia reges Aragonenses Petrus Caerimoniosus, Joannes I Venator, Martinus I Humanus, eiusque uxor Maria de Luna, et Pontifex Maximus Benedictus XIII Avinionensis.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/7/70/Regiment_de_la_Cosa_Publica.jpg/320px-Regiment_de_la_Cosa_Publica.jpg)
![]() |
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |