From Wikipedia, the free encyclopedia
Franciscus Chaizius[1] (vulgo François d'Aix Lachaise; natus Castelo Aix in vico apud Saint-Martin-la-Sauveté die 25 Augusti 1624; mortuus Lutetiae die 20 Ianuarii 1709) fuit theologus Francicus.
Bono genere natus, studia terminavit in Collegio Societatis Iesu Lugduni, ubi postea professor bellarum scientiarum creatus est; et ordinis religiosi provincialis fuit, cum anno 1675 rex Ludovicus XIV patre Ferrier? mortuo, eum confessionarium privatum instituit.
Homo serenus, blandiens, doctus, non autem subdolus, regem valde movebat, et varia ecclesiatica nactus est. Eius munus firmatum est, domina de Maintenon, amica regia, instigante. In clericorum declaratione de libertatibus ecclesiae Francicae secundum Gallicanismi viam ab aliis segregatam transmontanas quaestiones respexit. Id factum est, et in Edicto Namnetensi revocando et in rixis de mystica Quietismi doctrina.
Ludovicus rex ei villam in oriente Parisiorum donavit, cui nomen Montlouis. Cuius horti anno 1884 mutati sunt in sepulcretum quod nuncupatur Coemeterium Patris Chaizii.
Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 12. Lipsiae 1908, p. 14 (hic in interreti)
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.