Flumen Magdalenae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Flumen sive aliquando flumen magnum Magdalenae[1][2][3] (Hispanice Rio Magdalena, Rio Grande de la Magdalena) est praecipuum Columbiae in America Australi flumen, quod ad septentriones circa 1528 chiliometra per occidentale civitatis dimidium fluit. Ex Maria Magdalena, persona biblica, appellatur. Superficiem terrestrem 273 000 chiliometrorum quadratorum exhaurit, quae est 24 centesimae areae reipublicae, ubi 66 centesimae eius hominum habitant.