Fissio nuclearis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Fissio nuclearis in physica nucleari et chemia nucleari est reactio nuclearis quo nucleus atomi diffinditur in partes minores (leviores nucleos), saepe libera neutrona et photona (forma radiorum gamma) generantes. Fissio elementorum gravium est reactio exothermica, quae magnam energiam liberare potest, formá radiationis electromagneticae et energiae cineticae fragmentorum (materiem ubi fissio fit calefaciens). Ut fissio energiam gignat, summa energiae conligantis elementorum generatorum necesse est humilior quam summa elementi ab initio. Fissio est genus transmutationis nuclearis quia fragmenta generata non sunt eadem elementa ut primus atomus.