Filoviridae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Filoviridae (a filo + viro), quarum sodales filovira appellantur,[1] sunt familia nonnullorum virorum cognatorum quae particulas virales contagiosas filamentosas (virionta) formant, et sua genoma per RNA unius fili sensu negativo scribunt. Duo notissima familiae genera sunt Ebolavirus et Marburgvirus. Ambo vira, et nonnulla ex eorum cognatis minus notis, morbos graves in hominibus et aliis primatibus per varietates febrium haemorrgahicarum viralium efficiunt.[2] Omnia ebolavira et marburgvira sunt actores selecti,[3] pathogena gregis periculorum 4 apud Ordinem Mundi Sanitarium (circumscriptionem gradus par 4 salutis biologicae requirentia),[4] pathogena categoriae A prioritatis apud Instituta Valetudinis Nationalia,[5], actores terrorismi biologici categoriae A apud Media pro Morborum Continendorum et Prohibendorum,[6] et actores biologici pro continentia exportandi apud Gregem Australianum.[7] Eruditi exspectant cuevavira[8] mox similiter classificata iri.