Ferrivia metropolitana Parisiensis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ferrivia metropolitana Parisiensis (Francogallice Métro de Paris) est ferrivia praecipue subterranea Lutetiae elaborata, quarta orbis quod ad antiquitatem pertinet; prima enim via anno 1900 aedificata est. Hodie ferrivia, quae e sedecim lineis constat, ad Rete Expressa Regionalis (RER) congiungitur. Ferrivia a societate publica Régie autonome des transports parisiens (RATP) administratur.