Familia Barbarinorum

From Wikipedia, the free encyclopedia

Familia Barbarinorum

Familia Barbarinorum[1] vel Barberinorum[2] familia nobilis Italiae origine Tusciana. Sedes, a qua Barberini, tunc Tafani nominati, oriundi sunt, Barberinum (Vallis Elsae) est, quam saeculo 11 reliquerunt, ut domicilium Florentiae constituerent. Hac in urbe familia usqe ad saeculum 17 et possessionibus et auctoritate ingenter increvit. Culmen adepti sunt, cum Maffeus papa factus est et nomine Urbani VIII ab anno 1623 usque 1644 regnavit. Pontificatu eius nepotismus in ecclesia Romana maxime effloruit. Exemplo sunt:

Thumb
Apes melliferae in insigni Barbarinorum

Franciscus eiusque frater Taddeus princeps Palestrinae annis 1625 ad 1638 Romae Aedes Barberinas, in primis aedibus aetatis Baroci habitas, aedificaverunt architectis tunc celeberrimis adductis Maderno, Borromini, Ioanne Laurentio Bernini.

Urbani autem pontificatus non solum fastigium ascensùs familiae,. verum etiam initium decessùs fuit. Innocentius X enim successor potestatem familiae Barberinorum infregit. Iam anno 1722 Barberinorum stirps virilis exstincta est.

Notae

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.