Etrusci vel Tusci (Etrusce: antΔ«quitus RΓ senna (πŒ€πŒπŒπŒ„πŒ”πŒ€πŒ“), quae deinceps facta est RaΕ›na (πŒ€πŒπŒ‘πŒ€πŒ“) vel Rasna (πŒ€πŒπŒ”πŒ€πŒ“); Graece: ΀υρσηνοί, Tursenoi) populus antiquus Italicus, incolens eam regionem, cui nomen suum Etrurias dederunt, quae Tuscia quoque appellata est vel hodie Tuscania, attingens Umbriam, et terras usque ad Tiberim flumen et ad septentrionalem Latium continens. Quaedam oppida porro inventa sunt in Campania et in valle Padana a saeculo 8 a.C.n.

Thumb
Terrae Etruscorum cum maioribus urbibus eorum

Historia

Origo gentis Etruscae est in dubio. Romani eorum oppida subiecerunt; olim multi credebant Etruscos ab Europa non emanavisse. Itaque Herodotus (ca. 400 a.C.n.) tradidit eos a Lydia venisse[1]; ceterum Dionysius Halicarnasseus (ca. 100 a.C.n.) tradidit Italiae esse aborigines, ex populo antiquo ortos, qui lingua institutisque omnino unoquoque discrepavit.

Nonnulli investigatores crediderunt illas inscriptiones Lemnias, quae Graecae non sint sed linguae Etruscae similes esse videantur, quae porro sexto saeculo factas esse putantur, hypothesem Herodoti confirmare. Aliae investigationes autem rituum funereorum nuper monstraverunt Etruscos indigenas probabiliter fuisse. Caeremoniae funereae non mutatae sunt a tempore hominum priorum Villanovae usque ad tempus Etruscorum ipsorum.

Saeculo septimo a.C.n., Etrusci multas civitates condiderunt, ex quibus sunt Arretium (πŒŒπŒ‰πŒ•πŒ‰πŒ“πŒ€), Caere (πŒ“πŒ”πŒ‰πŒ€πŒ‚), Clusium (πŒ‰πŒ”πŒ…πŒ„πŒ‹πŒ‚), Curtun (πŒπŒ–πŒ•πŒ“πŒ–πŒ‚), Perusia (πŒ€πŒπŒ”πŒ–πŒ“πŒ„πŒ), Popluna (πŒ€πŒπŒ–πŒ‹πŒšπŒ–πŒš vel πŒ€πŒπŒ–πŒ‹πŒπŒ–πŒ), Veii (πŒ‰πŒ„πŒ… aut fortasse πŒ€πŒ‰πŒ„πŒ…), Tarquinii (πŒ€πŒπŒ™πŒ“πŒ€πŒ•), Vetulonia (πŒ‰πŒ–πŒ‹πŒ•πŒ€πŒ…), Volaterrae (πŒ‰πŒ“πŒˆπŒ€πŒ‹πŒ„πŒ…), Volsinii (πŒ–πŒ”πŒ‹πŒ„πŒ…), Vulci (-πŒ™πŒ‹πŒ„πŒ…). In valle Padana, antequam Celtae advenissent vestigiaque incolentium Etruscorum delevissent, fuerant Etruscae urbes Mantua (πŒ€πŒ–πŒˆπŒπŒ€πŒŒ) atque Bononia (πŒ€πŒπŒ”πŒ‹πŒ„πŒš vel πŒ€πŒπŒ†πŒ‹πŒ„πŒš), urbesque perditae Atria Spinaque. Mos Etruscus longe ad septentrionem atque ad meridiem pandit.

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.