politicus Franciae From Wikipedia, the free encyclopedia
Emmanuel Macron, nomine nativo pleno Emmanuel Jean-Michel Frédéric Macron (Samarobrivae natus die 21 Decembris 1977) est octavus Praeses Rei Publicae Franciae a die 14 Maii 2017. Fuit alumnus Instituti Scientiarum Politicarum Parisiensis et Scholae Nationalis Administrationis, postea argentarius Companiae societatis Rothschild. A die 26 Augusti 2014 fuit minister oeconomiae et industriae Francicus, successor Arnaldo Montebourg, sub primo ministro Manuele Valls. Ut magisterium autem praesidis peteret, dimissionem suam die 30 Augusti 2016 protulit. Factionem novam En marche!(fr) ("Iter faciamus!") eodem anno condidit, cuius secretarius generalis est Ricardus Ferrand. E comitiis primis die 23 Aprilis 2017 habitis primus processit et per altera comitia, in quibus 66 centesimas suffragiorum accepit, die 7 Maii 2017 praeses Franciae electus est. Munus praesidis ex die 14 Maii 2017 sustinet. In comitiis die 24 Aprilis 2022 habitis, praeses reipublicae 59 centesimis suffragiorum iterum electus est.
Familia
Filius est Ioannis Michaelis Macron, medici et neurologiae magistri in Valetudinario Universitario Samarobrivensi,[1] qui etiam in eiusdem urbis universitate docebat,[2] ac Franciscae Noguès, medici et Securitatis socialis consiliariae.[3]
Familia Macron a vico Authie in Samara sita venit, et Emmanuelis avunculi a Vico Aquensi (in Pyraenaeo Superiori) orti sunt, ubi ipse interdum commoratur.[4][5] Emmanuel primordiam dimicationem ad sinistram ab avuncula sua, lycaei rectrice, cuius parentes satis pauperi erant, excitatus esse videtur.[6]
Die 20 Octobris 2007,[7] in Le Touquet-Paris-Plage, ubi habitabat,[8] ipse Brigittam Trogneux, 24 annos maiorem natu, duxit,[9] litterarum magistram,[10] quam primum anno 1993 invenerat, cum ea theatrum in lycaeo ageret.[11]
Anno 2018 Praemium Caroli Magni accepit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.