Embamma
conditura / From Wikipedia, the free encyclopedia
Embamma[1] (-atis, n.; Graece ἔμβαμμα) sive intinctus[2] est conditura quae iuxta ferculum in mensam infertur ut comedentes ofellas vel frusta ciborum eae intingant. Embammata modis distinctis in arte coquinaria variarum regionum adhibentur.
De embammatibus ab Asia in Europam saeculo XVIII ineunte importatis haec scripsit Carolus Lockyer mercator: "Soia in cupis e Iaponia, kecap optimum e Tonchino advehuntur, sed bona cuiusque generis parvo pretio apud Sinas conficiuntur venundanturque. Nullum emas nisi correctum sit, id quod apud mercatores potius quam tabernarios reperies. Statim deprehendas, in lagoenas mittas ... Nullam rem provectiorem scio".[3]