Elevatrum spatiale
From Wikipedia, the free encyclopedia
Elevatrum spatiale[1] vel anabathrum spatiale? est genus systematis vectorii a planeta in spatium tendentis, quod scientistae proposuere. Praecipuum eius componens est capulum quod tamquam ancora ad superficiem deligatur ac in spatium extenditur. Ratio designata insuper efficere potuerit vehicula per capulum a superficie planetaria commeare, sicut in Tellure, immediate in orbitam, sine ingentium missilium usu. Elevatrum spatiale in Tellure innixum consistere potuerit ex capulo partim ex parte infima superficiei Telluris adnexo. partim ex parte summa in spatio super orbitam geostaticam fixo. Gravitatis vires aemulae, graviores in summa parte, et vis centrifuga externa, gravior in summa parte, capulum ipsum tenebunt. Fixo quidem capulo, ii qui enituntur iterum iterumque enitentur in spatium mediis mechanicis, onere in orbitam emisso. Ii qui reptant descendere quoque possunt ut reportentur onera in superficiem ab orbita.
Conceptum turris orbitam geostaticam assequentis primum in lucem edidit Constantinus Tsiolovsky. Proposuit enim turrim de Telluris superficie ad summam orbitam geostaticam orbitam assequentem. Sicut aliis in aedificiis, Tsiolkovskyiana structura sub vi compressionis fuerit, pondus eius desubter sustentans. Ex anno 1959, consilia ad talia elevatra construenda mere ad structuras tensiles concentrabantur, viribus centrifugis systematis pondere sustentatis. In conceptibus tensilibus, laqueus spatialis porrigitur ex massa larga (aequipondio) ultra orbitam geostationariam ad solum. Haec structura librat inter Tellurem illiusque aequipondium tamquam perpendiculum. Capuli crassitudo secundum tensionem ordinatur. Pars summa eius est in orbita geostationaria, pars ima autem in solo.
Materiae quae nobis praesto sunt satis fortes ad huiusmodi elevatrum exsequendum[2][3][4]. Fontes quidam spectant illuc, quod futura carboni nanotuborum indagandorum progressio ad proiectum practicum valebit[5][6]. Fontes alii nanotubos carbonii nunquam satis firmam fore conclusere[7][8]. Fieri quoque potest, in carbonis nanotuborum locum nanotubos nitridi borii, adamantis nanofilos subituros esse. Ratiocinantur quidam, uncum caelestem potius in Tellure construi posse.
Conceptus adhibetur quoad alias planetas aliaque corpora caelestia. Problemata quoad requisita soliditatis-densitatis non oriuntur in illis systematis solaris locis, quae gravitate Tellurem superant (velut Luna et Mars). Nuperrime nobis illae praestant materiae (utpote Kevlar) quae sat firmae levesque sunt ad elevatra huiusmodi exsequenda.