Eduardus Estlin Cummings (14 Octobris 18943 Septembris 1962), late E. E. Cummings appellatus, nominis autem litteris ab aliis saepe e. e. cummings scripta,[1] fuit poeta, pictor, scriptor, auctor, et scriptor scaenicus Civitatum Foederatarum. Corpus sui operis 2900 fere poematum, duas mythistorias autobiographicas, quattuor ludos scaenicos, et nonnullos libellos amplectitur, cum multis adumbrationibus et picturis. Habetur unus ex eximiis poesis saeculi vicesimi vocibus.

Thumb
E. E. Cummings anno 1953.
Thumb
Imago, a se circa 1920 adumbrata.

Poesis

Contra studium Cummings modorum avant-garde (haud dubie a calligrammatibus Apollinaire adfectus), multum eius artis, etiam apud iudicium suae aetatis,[2] modo a maioribus posteris tradito componitur. Multa poematum eius sunt sonnetae, quamquam sapore modernistico crebro praeditae, et ipse aliquando blues et acrostichidibus usus est. Poesis Cummings quaestiones amoris et naturae saepe tractat, cum coniunctione hominis singuli cum multitudine et mundo. Satura praeterea in suis poematibus saepe percrebrescit.

Libri

  • The Enormous Room (1922)
  • Tulips and Chimneys (1923)
  • & (1925, a se prolatus)
  • XLI Poems (1925)
  • is 5 (1926)
  • HIM (1927, ludus scaenicus)
  • ViVa (1931)
  • EIMI (1933, de periegesi Sovietica)
  • No Thanks (1935)
  • Collected Poems (1960)
  • 50 Poems (1940), i.a. et:
  • 1 × 1 (1944)
  • XAIPE: Seventy-One Poems (1950)
  • i—six nonlectures (1953, Harvard University Press)
  • Poems, 1923–1954 (1954)
  • 95 Poems (1958)
  • 73 Poems (1963, postumus)
  • Fairy Tales (1965) (postumus)

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.