Ecce breviarium cosmologiae legendarii I. R. R. Tolkieni. Omne caput, cum oporteat, nomina alternativa sequuntur, et nomina Latina plus minus aequivalentia in parenthesibus (una cum nota interrogativa si ambigatur disputeturve), et descriptio brevis.

Eru Ilúvatar est deus unicus in legendario Tolkieniano. Ipse Ainur creavit, quae creaturae spirituales sunt. Ainur et Ilúvatar mundum creaverunt cantu Ainulindalë appellatum.

  • Salae Intemporales (Caelum) — Domus dei Eru Ilúvatar extra tempus sita. In eo caelo similia sunt, quod extra fines universi exstant, quodque nihil formae physicae eis est. Non nulli disputant ea finalem Hominum destinationem esse, sed etiam possibile est ea momentaria domus eis esse ante Ardae recreationem. Liquet enim fabula Adanelis Homines ad Ilúvatarem regredi; dubitatur autem, an fabula in canone enumeranda sit, licet Christophorus Tolkien quondam eam ad libri Silmarillion appendices adiungere voluerit.
  • Vacuum, Avakúma, Kúma, Tenebra Exterior, Tenebra Antiqua, Tenebra Permanens — Regio abstracta et deserta e nihilo constans, quae extra Salis Intemporalis, Ardam, omnemque Eäm esse dicitur. Potest fieri, ut inter the Void, quod extra Eäm, et the Void, quod Ardam circumeat, distinguatur, sed clare non definitur. Constat nihil ullius potestatis visve intra the Void adhiberi posse. Melkor in the Void obiectus est post Bellum Irae (bellum maximi momenti contra Morgothum circa finem Primae Aetatis pugnatum), ante autem finem mundi regressurum esse fama eum habetur.
  • (Universum), quod nomen Eä, –äe latinizamus — nomen Quenicum est universum valens, eo modo atque Ainus eum animo finxerant. Verbum ex Quenico verbo esse significante derivatum est. Eä est igitur "Mundus qui Est," contra "Mundum qui Non Est" (the World that Is et the World that Is Not). Ergo sequitur, ut omnia extra Eäm, inter quae Salis Intemporalis Eru Ilúvatar, nihil formae materialis habeant. Ainus, entes angelici e Salis Intemporalis ultra Eäm sitis orti, eam "Regnum Parvum" (the Little Kingdom) appellant, nam omnia, quae Homines videre possint, minima, cum menti Eru Ilúvatar (Dei) componantur, sint. illud verbum est, quo Eru Ilúvatar universum in exsistentiam tulit.
    • Arda, Ilu — Vide Ardam. Mundus, omnibus in caelis sitis inclusis.
      • Vaiya, Ekkaia, Oceanus Circumdans, Mare Circumdans (spatium), quod nomen Vaiya, –ae latinizamus — Mare atrum quod mundum circumiit ante cataclysmum, quod extrema Secunda Aetate accidit. Vaiya adusque circum mundum fluit, ita ut mare infra et quandam aëris formam supra formet. Arda in Vaiya nare dicitur, sicut navis in mare. Ulmo, Dominus Aquarum (the Lord of Waters) in Vaiya sub radicibus Ardae incolit. Constat Vaiyam frigidissimam esse: ubi aquae eius aquas Belegaeri in partibus ad septentrionem occidentem spectantibus Terrae Mediae conveniant, glaciei chasma creari, Helcaraxë appellatum. Sol Vaiyam transit calefacitque. Videtur Naiyam post evanuisse quam Arda rotundata est, quamquam fieri possit, ut in mundi atmosphaeram conversa sit.
        • Ilmen (systema solare), quod nomen Ilmen, –inis latinizamus — Regio aëris puri luce pervasi, ante cataclysmum, quod extrema Secunda Aetate accidit. Stellae aliaque corpora caelestia hic inveniuntur. Potest fieri, ut Tolkien nomen ex ilma, verbo Finnico aër significante, traxit. Luna Ilmen transit, cumque occidit, in Chasma Ilminis (Chasm of Ilmen) se immergit.

Notae

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.