familia (Insecta) From Wikipedia, the free encyclopedia
Dytiscidae – ex Graeco vocabulo dytikos (δυτικός), "capax se mergendi" – sunt familia coleopterorum aquaticorum praedatoriorum. In paene omnibus aquis dulcibus orbis terrarum exsistunt, nec non sunt species quae in foliis stratis habitent.[1] Pleraeque adultae sunt inter 1 et 2.5 cm longae; species autem valde variae. Maximi sunt Dytiscus latissimus, Europaeus, et Megadytes ducalis, Brasiliensis, quorum ille usque ad 4.5 cm, hic ad 4.75 cm crescit.[1][2] Minimus probabiliter est Limbodessus atypicalis aquarum subterranearum, circiter 0.9 mm longus.[1] Pleraeque sunt fuscae aut olivaceae, et quaedam subfamiliae colore aureo renident. Larvae cum praedam brevibus sed acribus mandibulis momorderint, continuo enzymis lyticis iniectis solutas reliquias hauriunt.[3] Haec familia plus 4,000 specierum descriptarum in compluribus generibus comprehendit.[4]
Dytiscidae sunt diversissima Coleoptera locorum aquaticorum et in paene omni genere aquae dulcis exstant, sint minimi lacus et inter saxa positi vel maximi. Quaedam etiam species in aqua subsalsa vivunt.[5] Aquae Dytiscidarum in variis terris, et rusticis et urbanis, sitae sunt.[6][7][8] Quasdam, e.g. Agabum uliginosum[6] et Acilium canaliculatum, melius urbes recens exstructas tolerare constat. Inter res infestissimas Dytiscidis sunt pisces, qui ipsas (praecipue larvas) praedantur, cum eis de cibo certant, et formam loci mutant. Multae Dytiscidae eos locos malunt, ubi multae herbae aquaticae sint,[7][9] sed aliae, ut Oreodytes sanmarkii, in retectis inveniuntur.[10]
Larvae Dytiscidarum longitudinem variam circiter 1-5 cm habent. Corpus est lunatum, cauda longa et villis gracilibus tecta. Sex crura a thorace similibus villis praedito exstant. Caput est planum et quadratum cum forcipe magno et longo. Venantes larvae herbas vel stipites amplexae toto corpore quiescunt donec praeda adit; tum exsurgunt praedamque inter crura priora captam forcipe mordent. Nonnumquam, si aliud animal quod praedam facere velint annaverit, corpus partim esum praedae prioris abiciunt. Praedari solent ranunculos larvasque Chaobororum et alia animalia aquatica minora. Maturae ex aqua cruribus robustis repunt et in luto conditae pupantur. Post circiter septem diebus, vel in quibusdam speciebus spatio maiore, adultae e luto emergunt. Ova nonnumquam inter ova ranarum in loco brevissime habitabili ponuntur, et larvae intra 24 horas post ranunculos excussae eos vorant.
Maxima pericula Dytiscidis sunt facta humana quibus loci, ubi eae habitant, dilabuntur.[1] Exempli gratia, lustra Dytiscidarum urbibus crescentibus depravata atque deleta sunt,[8] quo intervalla lustrorum aucta sunt[11] et periculum fortasse magnum est ne praedatoribus capiantur dum transeant.
Dytiscidis adultis, quamquam permultis armis chemicis se tuentur, vescuntur multae aves, mammalia, reptilia, et alii praedatores vertebrati.[12] Quorum autem gravissimi sunt pisces; itaque pleraeque species Dytiscidarum tantum in lacubus sine piscibus, aut in marginibus aquaticis, vivunt. Quamquam larvae quarundam specierum fiunt praedatores summi stagnorum suorum, etiam eae et pisces ibidem superesse non solent. Igitur maxima est cura tutorum Dytiscidarum, ut aquae naturales sine piscibus serventur. In Unione Europaea, duas species Dytiscidarum tuetur Conventio Bernensis de Tutela Ferarum et Habitationum Naturalium Europaearum, quo factae species umbriferae tutelam lustrorum naturalium aquaticorum praestant: eae sunt Dytiscus latissimus et Graphoderus bilineatus.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.