![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/b/bd/Egypt.Papyrus.01.jpg/640px-Egypt.Papyrus.01.jpg&w=640&q=50)
Duat
From Wikipedia, the free encyclopedia
Duat[1] in mythologia Aegyptia est regnum mortuorum, ubi Osiris deus regnat, sedesque aliorum deorum et entium supernaturalium. Quod etiam est regio ubi Ra deus solis iter ab occidente ad orientam noctu facere solet, cum Apep quotidie pugnans. Duat etiam est terra ubi animae hominum post mortem ad iudicium eunt.[2] Sepulturae mortuorum sunt aditus inter Duat et mundum quotidianum, quibus manes ex Duat uti possunt ad iter sursum deorsum faciendum.[3]
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/b/bd/Egypt.Papyrus.01.jpg/320px-Egypt.Papyrus.01.jpg)
Geographia Duat terrarum quas Aegypti antiqui sciebant simile est. Sunt proprietates verisimiles, sicut flumina, insulae, agri, lacus, et speluncae, praeter phantasticos lacus igniferos, moenia ferrea, et arbores turcicos. In Libro Binarum Viarum, unus ex Textus Capulorum imaginem Duat etiam tabulae geographicae similem praebet.[4]