Dies Libertatis (Civitates Foederatae Americae)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Dies Libertatis[1] (Anglice Independence Day[2]) est iustitium publicum in Civitatibus Foederatis celebratum, quod Declarationem Libertatis rite anno 1776 comprobatam commemorat.
Resolutio a Ricardo Henrico Lee rogata Tredecim Colonias Americanas liberas esse asseruit, quae die 2 Iulii 1776 a congressu comprobata est. Tamen, die 4 Iulii Declaratio Libertatis ascita est; ergo 4 Iulii dies festi factus est.[3][4]
Spectaculis pyrotechnicis, pompis, orationibus publicis, concentibus musicis, carnelevariis, ceterisque rebus celebratur.[5]