![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/b/b4/Hamming_distance_4_bit_binary_example.svg/langla-640px-Hamming_distance_4_bit_binary_example.svg.png&w=640&q=50)
Deprehensio et correctio mendorum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Deprehensio et correctio mendorum in theoria informationis et theoria codicum, cui sunt adhibitiones in scientia computatrali et telecommunicatione, est ars quae traditionem datorum digitalium per dubios communicationis canales sinit. Quia multi communicationis canales strepitui canalium obiciunt, menda per transmissionem a fonte ad acceptorem introduci possunt. Technicae rationes deprehensionis mendorum deprehensionem talium mendorum sinunt, et correctio saepe sinit ut prima data restitui possint. Hodierna codicum correctionis mendorum evolutio a Ricardo Hamming anno 1947 excogitata est.[1]
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/b/b4/Hamming_distance_4_bit_binary_example.svg/320px-Hamming_distance_4_bit_binary_example.svg.png)