Dementia frontotemporalis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Dementiae frontotemporales sunt grex morborum neurodegenerativorum, quibus cellulae nervales loborum cerebralium et frontalis et temporalis affectae sunt et postremo degenerant. Structurae affectae ad motus animi et mores sociales et linguam valent, quo fit, ut homines affecti perturbationes morum socialium eorum et loquendi, insuper non raro natura irritabilis ostendunt. Saepe initium morbo Alzheimeriano maturius est, circa annos quinquaginta, sexaginta.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Hodie genera sex describuntur: dementia frontotemporalis varietatis se gerendi, aphasia progressiva primaria varietatis semanticae, aphasia progressiva primaria varietatis agrammaticae nonfluentis, degeneratio corticobasalis paralysis supranuclearis progressiva, et dementia frontotemporalis cum morbo nervorum motoriorum sociata. Detrimentis affecti sunt cortices cerebrales frontalis et temporalis, in neuropathologia vero damnum macroscopicum et microscopicum cellulare degeneratio lobularis frontotemporalis dicitur.
Aegrotis mala praecipue morum progressiva et valde conspicua sunt, quod syndroma frontalis nominatur.
Notio pristina morbus Pick erat, secundum Arnoldum Pick, qui anno 1892 in corticibus frontali et temporali interitum 70% neuronorum fusiformium descripsit.