Datum geodeticum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Datum geodeticum,[1] vel systema geodeticum,[2] est globalis ratio datorum vel forma rationis, quae ad locos in tellure aliove corpore planetario subtiliter metiendos adhibetur.[3] Tales informationis unitates, in ulla technologia vel arte in locis spatialibus conditae (inter quos geodesia, navigatione, mensura, systemata informationis geographicae, sentiendo remoto, cartographia), sunt maximi momenti et ponderis. Datum finientis ad locum trans superficiem telluris metiendum adhibetur, num latitudine et longitudine an alio systemate coordinatorum; datum rectum ad altitudinem ad originem solitam pertinentem metiendam adhibetur, sicut medianum aequor maris. Post systematis localizationis globalis ortum, ellipsoidum et datum WGS 84, quibus utitur, plurimis aliis in multis propositis suppositum est. WGS 84 ad usum globale destinatur, plurium datorum priorum dissimile.