From Wikipedia, the free encyclopedia
Cyrillus seu Russice Кирилл (nomine civili Владимир Михайлович Гундяев "Vladimirus Michaelis f. Gundjaev" natus die 20 Novembris 1946) est ab anno 2009 Patriarcha Moscuensis et totius Russiae.
Natus est Leninopoli in urbe, in familia sacerdotis. Ab anno 1965 in seminario clericali Leninopolitano, deinde in academia clericali eiusdem urbis studebat. Die 3 Aprilis anni 1969 factus est monachus. Anno 1970, studiis apud academiam completis, gradum candidati theologiae recepit.
Die 14 Martii anni 1976, episcopus, anno 1977 archiepiscopus factus est. A die 25 Februarii anni 1991 fuit metropolita Smolenscensis et Kaliningradensis.
Die 27 Ianuarii anni 2009 electus est caput Ecclesiae Orthodoxae Russicae (Ruthenicae), titulo patriarchae Moscuensis et totius Russiae, atque die 1 Februarii eiusdem anni inthronizatus est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cyrillum patriarcham spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
Tycho 1917–1925 • Sergius 1943–1944 • Alexius I 1945–1970 • Poemen 1971–1990 • Alexius II 1990–2008 • Cyrillus 2009– | |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.