From Wikipedia, the free encyclopedia
Cornus sanguinea est frutex foliis caducis familiae cornacearum.
Eius mensura inter unum metrum ad quinque metra porrigitur.
Iuvenes rami cum satis luce fruuntur rubro colore apparent qua de causa hae corni apud botanicos sanguineae nominantur.
Gemmae oppositae crescunt.
Fructus cornorum sanguinearum, avibus multis grati, hominibus non venenosi sunt sed haud utiles: nonnullis ob saporem amarissimum emetici sunt. Oleum esculentum e granis extrahi potest.[2]
Lignum satis durum est et olim ad sagittas faciendas utebatur. Ita famosus ille Oetsius a glacie vir praehistoricus servatus sagittas ligno corni sanguineae factas servabat in pharetra.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.