From Wikipedia, the free encyclopedia
Montes continui[1] vel montes perpetui,[2] vel fortasse iugum montium,[3] est linearis montium vel collium series per terram altam extensa et plerumque orogenica.[4] Tales series per varias rationes geologicas formantur, sed plurimae maximi momenti per tectonicam laminarum efficiuntur. Montes continui in multis massae planetariae rebus in systematibus solaribus inveniuntur, et proprietas plurimorum planetarum terrestrium fortasse etiam sunt.
Montes continui plerumque per terras altas vel angustias montanas vallesque separantur. Montibus autem singulis intra eandem seriem non necessarie sunt eadem structura geologica vel petrologia. Fieri possunt variae formae et locorum situs orogenici, exempli gratia, defectiones impetus, massae levatae, montes rugosi, et collocationes terrestres volcanicae, quae varia genera saxorum efficiunt.
Plurimae montes continui geologice iuvenes in terrestri telluris superficie in Circulo Ignis Pacifico aut Zona Alpina (Zona Orogenica Alpina-Himalaiana) implicantur. Circulus Ignis Pacificus Andes Americae Australis comprehendit, per Cordilleram Americae Septentrionalis secundum oram occidentalem Civitatum Foederatarum Canadaeque et montes continui Aleutianos, ac per Camsatcam, Iaponiam, Taivaniam, Philippinas, et Papuam Novam Guineam, ad orientem et australem usque ad Novam Zelandiam extenditur.[5] Andes sunt 7000 chliometra longae, longissimum telluris systema montanum saepe appellatae.[6] Altissimi autem montes continui in tellure sunt Himalaia.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.