Compressio datorum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Compressio datorum, vel digestio fontana,[1][2] vel deminutio proportionis bit,[1] in ratione signorum digitalium digestionem implicat informationis per pauciora bit quam in prima repraesentatione.[3] Compressio aut cum aut sine damno esse potest. Compressio sine damno numerum bit minuit per redundantiam statisticam agnoscendam et delendam. Nulla informatio per compressionem sine damno amittitur. Compressio cum damnis numerum bit minuit per data non necessaria agnoscenda et delenda.[4] Ratio magnitudinis fasciculi datorum minuendae compressio datorum appellatur. In contextu transmissionis datorum, digestio fontana appellatur (digestio ad fontem datorum facta, antequam coacervatur vel transmittitur), contra digestionem canalis.[5]
Compressio utilis est quia usus opum minuit, sicut spatium recondendi et capacitas transmissionis. Quia data compressa decompressenda sunt ut adhibeantur, haec ratio addita impensas computationales vel alias per decompressionem imponit; hae autem res prandium liberum non sunt. Compressio datorum multiplicis temporis et spatii electioni subiecta est. Exempli gratia, consilium compressionis pro pelliculis magnetoscopicis pretiosum apparatum electronicum poscere potest ut pellicula exprimatur tam rapide ut videri possit cum decomprimitur, et optio pelliculae plene decomprimendae antequam videatur incommoda esse potest vel additum spatium recondendi poscere potest. Designatio consiliorum compressionis datorum electiones inter varias res implicat, inter quas gradus compressionis, summa distortionis introductae (per compressionem datorum amissorum), et opes computationales datorum comprimendorum et exprimendorum.[6]