Columna Theodosii
From Wikipedia, the free encyclopedia
Columna Theodosii in urbe Constantinopoli iussu imperatoris Theodosii I erecta est, medio Foro Theodosii seu Tauri, eodem loco ubi hodie Beyazıt Meydanı iacet, et imperatore Arcadio anno 396 sacrata.[1] Imperator Alexius V Ducas, a militibus quartae expeditionis sacrae captus et morte damnatus, a summa columna deiectus est mense Decembri 1205. Sultanus Baiazethes II (sultanus Ottomanicus) saeculo XV exeunte columnam delapidari iussit; lapides partim ad Balnea Baiazethae construenda adhibitae sunt, quae Beyazıt Meydanı adiacent.
Regio urbana: | Regiones VII, VIII |
---|---|
Genus aedificii: | Columna |
Confectum seu sacratum: | 396 |
Patronus: | Theodosius I |
Architectus: | |
Columna series imaginum monstravit, sicut Romae Columna Traiani; censetur res gestas Theodosii ibi narratas fuisse. Posteriores autem, vera ratione imaginum iam oblita, prophetias de rebus urbis Constantinopolis futuras ibi recognoverunt.