Coliidae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Coliidae sunt familia avium ordinis Coliiformium. Grex sororius cladi Eucavitavium est, cui sunt Leptosomatiformes, Trogoniformes, Bucerotiformes, Coraciiformes, Piciformes.[1] Coliidae ergo statum Coliiformium habent. Qui grex solum in Africa Subsahariana invenitur, solus ordo aviarius omnino in illa continenti tentus. Quae aves latiore temporibus praehistoricis distribuebantur, Europa et America Septentrionali aevo palaeocaeno non exclusis.[2]