Codex (semiotica)
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
In locutione technica, codex[1] (Anglice code) est ars et ratio praescriptionum, quibus cuiusdam rei informatio (sicut litterarum notae, verba, , notatio musica, locutiones, gestus) in aliam convertatur formam repraesentandique modum. Itaque de signis in alia signa, non necesse eiusdem generis, reddendis agitur.
Saepe codex vel code significare intellegitur notarum copiam, qua rei cuiusdam cum aliis communicanda informatio forma aliquo modo mutata transferatur ad certum deliberatumque usum parata. Qua translatione communicatoria emissor humanus aut mechanicus nuntium alphabeto quodam compositum in talem convertit notarum habitum qui in medio quodam materiali (ut in aere) aut in aliquo canali (ut, puta, vi electrica) procedere possit. Etiam oportet receptorem humanum aut mechanicum posse nuntium per notas missum petractare et interpretari. Quae cum ita sint, constat verbi gratia scripturam Braille quendam esse notarum codicem ad eorum usum paratum, quibus opus sit sine visu legere.
Codex non solum notarum repraesentationibus sed etiam, et quidem praecipue, regulis praeceptionibusque consistit, quibus verba et locutiones convertantur transmittendi[2] aut dissimulandi causa. Iam antiqui codicibus cryptographicis utebantur, ut duobus in locis apud Suetonium legimus:[3] Caesarem et ad familiares et ad Ciceronem, si quid opus esset occultius dicere, "per notas" scripsisse.[4] Etiam celandi aperit rationem: sic structo litterarum ordine, ut nullum verbum effici posset: quae si qui investigare et persequi velit, quartam elementorum litteram, id est D pro A et perinde reliquas commutet. Quae ratio in formulam ita fere reddi potest:
Constat "notas" illas usitatis consistere litteris, quarum ordo ex praeceptionibus codicis statuitur. Codex (C) igitur ipse notarum inter se relationes definit. Etiam Augustus imperator per notas scripsisse fertur.[5]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.