From Wikipedia, the free encyclopedia
Cobaltum[1], signo Co, est elementum chemicum metallicum transitionis numeri atomici 27.
| |||||
Geralis | |||||
---|---|---|---|---|---|
Nomen, symbolus, numerus | Cobaltum, Co, 27 | ||||
Familia | transitionis metallum | ||||
Grex, Periodus, Columna | 9, 4, d | ||||
Densitas | 8.90 g/cm³ | ||||
Color | metallicum argentoalbum | ||||
Proprietates atomicae | |||||
Massa atomica | 58.933195(5) g/mol | ||||
Atomicus radius | 135 (145) picometra | ||||
Covalens radius | 126 pm |
Verbum "cobaltum" deductum est a verbo germanico Kobold, quod manem malum significat, ita appellatum a metallicis qui in fodinis laboraverunt, quia veneficium fuit et aerumnas multas fecit in aerem elementorum aliorum effodendo, ut qualitatem eorum diminuit. Etiam putabatur a metallicis ut illi Kobolde in fodinas argenti nocte intrarent argentum cleptum et cobaltium repositum. Nomen ultimo fortasse est derivatum ab verbo graeco antiquo Κόβαλος, quod "furcifer" significat, et nonnulli id dicunt fontem etiam radicem esse verbi Kobold, verbi anglici goblin, et cobalti scilicet ipsi, tametsi Lexicon Linguae Anglica Oxoniensis hanc etymologiam esse incertam dicit.
Cobaltum durum magneticum est argentoalbum.
Cobaltum-60, isotopium manu factum, quod radioactivum est, ad morbos cancrosos medicandos.
Cum elementis aliis mixtum, Cobaltum colorem vitri ad caeruleum mutat.
Pulvis cobaltii perfacile in incendiam ducitur.
Est veneficium et radioactivum. Radios gammosos emmitit, qui adhibetur bacteria in fructibus holeribusque sterilia factum.
Cobaltum saepius existit in forma aeris. Non solet solum effodier, immo est productum secundum niccoli et cupri productionis. Maxima cobalti deposita in Respublica Congensi, Sina, Zambia, Russia et Australia. Invenitur etiam in Finnia, Atropatene, et Casachia.