From Wikipedia, the free encyclopedia
Circuitus Franciae 2013 fuit centesimus Circuitus Franciae. A 29 Iunii ad 21 Iulii habetur.
Certamen Corsicae coepit, in urbe Portu Syracusano. Insula primas stationes tres habuit.[1] Corsica est sola Metropolitana Franciae praefectura per quam Circuitus Francia numquam transiverat, et ordinatores certaminis centesimam circuitus "editionem" cum commoratione in Corsica coniungere volebant.[2][3][4] Circuitus Lutetiae crepusculo finietur.
Victor fuit Christophorus Froome, birotarius Britannus Manus Sky.
Omnes manus undevicensimae in classi UCI Proteam digestae certare debuerunt. Tres manus UCI Professional Continental, omnes in Francia conditae, etiam ad circuitum invitati sunt.[5]
Bradley Wiggins, propugnator anni 2012, qui Circuitui Italiae 2013 diu studuerat, aegrotans se ex illo circuitu praemature removerat,[6] et deinde ex Circuitu Franciae removit, quia satis tempore exercitationis ob aegrotationem et vulnera caruit.[7] Ergo Christophorus Froome, qui locum secundum in circuitu anni 2012 tenuit, fuit certissimus Manus Sky dux et certaminis fautissimus?, quia Circuitum Omanensem et criteria Internationale, Romandie?, Delphinatusque Viennensis anno 2013 superavit.[8] Ricardus Porte, alius manus Sky eques, etiam sollertias praestantes anno 2013 monstraverat, certamen Lutetia–Nicaeam vincens, secundusque in criteriis Internationali et Delphinatus. Albertus Contador, alius ex praecipuis fautis, sed ex certamine anno 2012 expulsus, ad certamen rediit. Andreas Schleck, victor anno 2010, etiam ad certamen rediit. Inter alios qui certamen capere posse habebantur fuerunt Ioachim Rodríguez pro Katusha vehens, Alexander Valverde Belmonte pro manu Movistar vehens, qui locum secundum in 2012 Vuelta tenuit, Nairo Quintana suus socius, et Cadel Evans, qui Circuitum Franciae anno 2011 superfuit. Vincentius Nibali habebatur competitor fortis quia in podio in Circuitu Franciae anno 2012 stetit, sed Circuitui Italiae 2013 potius studebat.[9] Froome, post victoriam Criterii du Dauphine die 9 Iunii 2013 captam, dixit se esse unum ex septem vectoribus qui vincere possent, quorum alii sunt Contador, Valverde, Rodriguez, Evans, van Garderen, Quintana.[8][10]
Sunt in certamine 21 stationes, quae 3403 km transiunt, omnino in Francia, multorum circuitum priorum dissimiles.[1] Certamen Corsicae coepit, Corsicam Meridianam Superioremque visitans, sola praefectura in Francia Metropolitana sita quae Circuitus Franciae numquam visitaverat.[1] Certamen, quia centesimus Circuitus Franciae est, vehementius monstrabit nonnullos historiae ascensus clarissimos, inter quos finis ad summum Montem Ventosum in statione 15; praeterea, per stationem 18, Alpe d'Huez bis a vectoribus scandetur, ubi statio post ascensum secundum finiet.
Certamen vehementius monstrat certamen temporis manuum circa Nicaeam per stationem quartam, et duo certamina temporis singulorum. Finiet circuitus in statione 21, eventu nocturno in Campis Elysiis Lutetiae habituro.
Statio | Dies | Cursus | Spatium | Genus | Victor | ||
---|---|---|---|---|---|---|---|
1 | 29 Iunii | Portu Syracusano—Mantinum | 213 km | Statio plana | Marcellus Kittel | ||
2 | 30 Iunii | Mantino—Adiacium | 156 km | Statio montana mediocris | Ioannes Bakelants | ||
3 | 1 Iulii | Adiacio—Calvi | 145.5 km | Statio montana mediocris | Simon Gerrans | ||
4 | 2 Iulii | Nicaea—Nicaeam | 25 km | Certamen temporis manuum | Orica-GreenEDGE | ||
5 | 3 Iulii | Cagnes-sur-Mer—Massiliam | 228.5 km | Statio plana | Marcus Cavendish | ||
6 | 4 Iulii | Aquis Sextiis—Montem Pessulanum | 176.5 km | Statio plana | Andreas Greipel | ||
7 | 5 Iulii | Monte Pessulano—Albiam | 205.5 km | Statio montana mediocris | Petrus Sagan | ||
8 | 6 Iulii | Castris Albigensium—Ax 3 Domaines | 195 km | Statio montana | Christophorus Froome | ||
9 | 7 Iulii | Sancto Gerontio—Vicum Aquensem | 168.5 km | Statio montana | Daniel Martin | ||
8 Iulii | Dies otii | ||||||
10 | 9 Iulii | Sancto Gildasio de Nemore—Macloviopolim | 197 km | Statio plana | Marcellus Kittel | ||
11 | 10 Iulii | Avrincis—Montem Sancti Michaelis | 33 km | Certamen temporis singulorum | Antonius Martin | ||
12 | 11 Iulii | Filiceriis—Turones | 218 km | Statio plana | Marcellus Kittel | ||
13 | 12 Iulii | Turonibus—Saint-Amand-Montrond | 173 km | Statio plana | Marcus Cavendish | ||
14 | 13 Iulii | Sancto Portiano—Lugdunum | 191 km | Statio montana mediocris | Matthaeus Trentin | ||
15 | 14 Iulii | Givors—Montem Ventosum | 242.5 km | Statio montana | |||
15 Iulii | Dies otii | ||||||
16 | 16 Iulii | Vasione—Vapincum | 168 km | Statio montana mediocris | |||
17 | 17 Iulii | Eburoduno—Caturigomagum | 32 km | Certamen temporis singulorum | |||
18 | 18 Iulii | Vapinco—Alpe d'Huez | 172.5 km | Statio montana | |||
19 | 19 Iulii | Le Bourg-d'Oisans—Le Grand-Bornand | 204.5 km | Statio montana | |||
20 | 20 Iulii | Annecio—Montem Semnoz | 125 km | Statio montana | |||
21 | 21 Iulii | Versaliis—Lutetiam (Campos Elysios) | 133.5 km | Statio plana |
Statio | Victor | Classificatio generalis |
Classificatio punctorum |
Classificatio montium |
Classificatio iuvenum |
Classificatio manuum |
Praemium vectoris ferocissimi |
---|---|---|---|---|---|---|---|
1 | Marcellus Kittel | Marcellus Kittel | Marcellus Kittel | Ioannes Iosephus Lobato | Marcellus Kittel | Vacansoleil-DCM | Hieronymus Cousin |
2 | Ioannes Bakelants | Ioannes Bakelants | Petrus Rolland | Michael Kwiatkowski | RadioShack-Leopard | Blel Kadri | |
3 | Simon Gerrans | Petrus Sagan | Simon Clarke | ||||
4 | Orica-GreenEDGE | Simon Gerrans | Orica-GreenEDGE | Nullum praemium | |||
5 | Marcus Cavendish | Thomas De Gendt | |||||
6 | Andreas Greipel | Daryl Impey | Andreas Greipel | ||||
7 | Petrus Sagan | Blel Kadri | Ioannes Bakelants | ||||
8 | Christophorus Froome | Christophorus Froome | Christophorus Froome | Nairo Quintana | Manus Movistar | Nairo Quintana | |
9 | Daniel Martin | Petrus Rolland | Romanus Bardet | ||||
10 | Marcellus Kittel | Hieronymus Cousin | |||||
11 | Antonius Martin | Michael Kwiatkowski | nullum praemium | ||||
12 | Marcellus Kittel | Ioannes Antonius Flecha | |||||
13 | Marcus Cavendish | Manus Saxo-Tinkoff | Marcus Cavendish | ||||
14 | Mattaeus Trentin | Iulianus Simon | |||||
15 | |||||||
16 | |||||||
17 | |||||||
18 | |||||||
19 | |||||||
20 | |||||||
Finis |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.