Cifal[1] est praeses motionis Volapük.

Historia

Ioannes Martinus Schleyer praeses volapukistarum primus fuit. Praeterea titulum Datuval (ad litteras 'officium honorificum inventoris') portavit. Anno 1889, ipse Academiam Internationalem Volapük dimisit, cuius membra postea Schleyeri munera ad irritum cecidisse declaraverunt. Attamen pars conditorem Schleyer sequebatur. Ante eius mortem titulum domino Alberto Sleumer tradidit. Et officia et iura talis praesidis anno 1934 a Sleumer definita sunt. Nazistae fautores Volapük persecuti sunt; lingua colebatur istis temporibus magis ab Esperantistis, qui istam linguam minime idioma auxiliare sed patrimonium linguisticum servandum putabant.

Praesides in temporis cursu

Titulus Cifal usque hodie traditus est:

  1. Ioannes Martinus Schleyer, 1879–1912
  2. Albertus Sleumer, 1912–1948
  3. Iacobus Sprenger, 1948–1950
  4. Ioannes Schmidt, 1950–1977
  5. Ioannes Krüger, 1977–1983
  6. Brian Reinaldus Bishop, 1984–2014
  7. Arminius Philipps, inde ab anno 2014[2][3][4]

Notae

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.