From Wikipedia, the free encyclopedia
Chirurgus castrensis[1] sive tonsor imperatorius[2] medicinae peritus fuit, qui milites vulneratos curabat. Laborantibus e saeculo XVIII breve saltem tirocinium medicum praescribebatur.
Stricte est distinguendum inter tonsores imperatorios et medicos, qui in universitate studuerant. Namque illi a laicis in morbis medendis et dentibus tractandis eruditi erant, e.g. a tonsoribus, a fabris necnon a carnificibus anatomiae peritis, qui in equuleo? hominum cruciatorum reactiones bene cognoverant. Ipsi tonsores artificium alumnis suis tradebant.
In copiarum hierarchia instituti et in professione sua aestimati fuerunt prima vice apud landsknectos, ut videtur. Ecce res quae eis saepe faciendae erant: venaesectio et ventosarum adhibitio, vulnerum purificatio, sphaerularum mortiferarum extractio, artuum reintegratio, amputatio. Si autem milites extra expeditiones vulnerati essent, hi chirurgis castrensibus pro tractatione medicinali duplex pretium solvere debebant.
Anno 1774 in libro chirurgis castrensibus erudiendis plangebatur de pessimo tirocinio et stultitia tonsorum in exercitibus laboraturorum: nonnullos ne litteras quidem scirent. Ex anno 1750 generatim promotio militaris hominum, qui eruditionem academicam habuerant, facilior reddita est. Ex anno 1850 autem divisio inter medicos castrenses et medicos generales in scholis superioribus abolita est.[3] In Europa orientali autem et nostris diebus specialiter medici castrenses instruuntur.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Chirurgos castrenses spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.