From Wikipedia, the free encyclopedia
Caucasus Maior est systema montium inter Pontum Euxinum et Mare Caspium, cum Caucaso Minori montes Caucasios formans, principalis Caucasi regionis montanae catena.
A regione Anapae urbis prope paeninsulam Tamanicam in septentrio-occidente ad paeninsulam Abscheronicam in litore Maris Caspii prope Bacuam urbem in meridie-occidente plus quam 1150 chm extensus est per Russia, confinium eius cum Abascia, Georgia, Ossetia Meridionali et Atropatene et per Atropatenam. Divisus est in partes tres: Caucasum Occidentalem (a Ponto Euxino prope Anapam ad radices montis sui altissimi nomine Elbrus), Caucasum Medium (a monte Elbrus ad Casbekium montem), et Caucasum Orientalem (a Casbekio ad Mare Caspium).
Caucaso Maiore medio iugum altissimum tollitur, quod iugum Principale (vel saepe iugum divortii aquarum, nonnunquam et Caucasus Magnus) appellatur. Montes Caucasi altissimi iugi Principalis partes sunt. Tria iuga non tam alta a iugo Principali septentrionem versus sita sunt: haec sunt iugum Scopulosum, iugum Silvosum (Russice Лесистый хр.) et iugum Pascuosum (Russice Пастбищный хр.). Inter iugum Principale et iugum Scopulosum partes iugi Lateralis sitae sunt; iugum Laterale non est iugum continuum, sed potius bracchiorum systema, sed cacumina Caucasi altissima (Elbrus, Dychtau, Koštantau, Casbekius) hic sita sunt.
Terekius fluvius iugum per Caucasias portas transit, et Hypanis sub Elbro monte oritur.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Caucasum Maiorem spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.