Castries
urbs Sanctae Luciae / From Wikipedia, the free encyclopedia
Castries[1] est urbs insulae Sanctae Luciae et caput civitatis liberae quae ex hac insula constituitur. Ibi homines 3 661 anno 2010 habitabant.[2]
Locus: 14°1′0″N 60°59′0″W
Numerus incolarum: 70 000
Zona horaria: UTC-4, America/St_Lucia
Situs interretialis
Nomen officiale: Castries
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Axioma urbis, e versu Vergiliano accommodatum, est "statio haud male fida carinis". Quae sententia e nomine portús emporiique antiquioris, videlicet La Carénage, suggesta est. Quod emporium a colonis Francicis anno 1650 ad litus septentrionale huius portús conditum est, duce cuiusdam de Rousselan, insula omni nuper a Societate Francica Indiarum Occidentalium(fr) colonis privatis vendita. Novum nomen Castries anno 1756[3] iuxta titulum nobilitatis datum est Caroli Eugenii de La Croix, marchionis de Castriis(en) ducis classium, qui titulus a Castriis Occitaniae derivatur.
Arx autem munita ad litus meridianum annis 1765-1769 iussu gubernatoris Micoud constructa est. Ad hunc locum urbs capitalis Castries remota est ibique etiam hodie floret.
Theodericus Walcott poëta, Nobeliano Litteraturae Praemio laureatus, hic anno 1930 natus est.