From Wikipedia, the free encyclopedia
Carolus Villiers Stanford (Dublini 1852 natus, obiit Londinii 1924) compositor, conductor et organista Hibernicus fuit, necnon doctor artis musicae. Studuit apud Universitatem Cantabrigiensem in 1870, ubi organista Collegii Trinitatis fuit. Postea doctus est a Carolo Reinecke in Lipsia, et in Berolino a Frederico Kiel ab 1874 ad 1876. Conductor factus est Societatis Musicae Universitatis Cantabrigiensis ab 1873, cui famam praeclaram acquisivit, primas efficiens executiones operum amici eius Iohannis Brahms. Poeta Alfredus Tennyson eum poposcit ut musicam incidentalem scriberet pro dramate suo Queen Mary in 1876. Professor compositionis apud Collegium Regale Musicae ab 1873 ad 1924 fuit, praeclaris in discipulis suis Radulpho Vaughan Williams, Arthuro Bliss, Herberto Howells, Iohanne Ireland, Gustavo Holst, Ivore Gurney et aliis. Professor Musicae apud Universitatem Cantabrigiensem institutus est in 1887. Conductor fuit 'Chori Bach' (1885 ad 1902) necnon Festivalis Ledesiensis. Dignitatem equestrem in 1901 accepit.
Familia
Memoria
Inter discipulos eius fuit Samuel Coleridge-Taylor.
Compositor maxime ferax erat, cuius opera optima in arte operatica invenienda sunt et in musica ecclesiastica. Compositiones eius saepe a musica vulgari Hibernica motae sunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.