![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/8/8e/Carl_Orff_um_1970.jpg/640px-Carl_Orff_um_1970.jpg&w=640&q=50)
Carolus Orff
From Wikipedia, the free encyclopedia
Carolus, vulgo Carl, Orff (Monaci die 10 Iulii 1895 natus; ibidem die 29 Martii 1982 mortuus) fuit compositor et poeta Germanicus, qui textus nonnullorum operum suorum ipse fecit, linguam imprimis Bavariorum artificiosissime atque elegantissime adhibens.
Quick Facts
Res apud Vicidata repertae:
![Carolus Orff: imago](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/8/8e/Carl_Orff_um_1970.jpg/320px-Carl_Orff_um_1970.jpg)
Nativitas: 10 Iulii 1895; Monacum
Obitus: 29 Martii 1982; Monacum
Patria: Imperium Germanicum, Res Publica Vimariana, Germania nazistica, Res publica Foederalis Germaniae, Germania
Obitus: 29 Martii 1982; Monacum
Patria: Imperium Germanicum, Res Publica Vimariana, Germania nazistica, Res publica Foederalis Germaniae, Germania
Familia
Coniunx: Liselotte Orff, Luise Rinser, Gertrud Orff, Alice Solscher
Memoria
Sepultura: Andechs Abbey
Close
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/f1/Holzmeister-Orff-klein.jpg/320px-Holzmeister-Orff-klein.jpg)
Nomen, dies nativitatis mortisque et verba Latina Summus Finis in sepulcro Caroli Orff in dicta cappella dolorosa ecclesiae abbatialis Andechs inscripta sunt.
Inter dignitates ei tributas sunt titulus doctoris honoris causa Universitatis Ludovico-Maximilianeae Monacensis, Crux meritoria foederalis (Bundesverdienstkreuz) et nomen Orff asteroidi 21125 datum. Orff famosus musicus musicographusque fuit qui operam dabat etiam in theatro musicali et paedagogia renovandis.