From Wikipedia, the free encyclopedia
Carolsruha sive Caroli Hesychium[1] (Germanice Karlsruhe) est oppidum in Badenia. Nomen latine Quietem Caroli dicere vult. Conditum est a marcgravio Carolo III Gulielmo de Badenia-Durlachensi anno 1715.[2]
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Carolsruha non naturaliter crescebat: oppidum enim consilio aedificatum est. Aliae viae sicut radii solis omnes ab uno puncto medio ubi castellum comitis est ductae sunt et alias vias instar linearum parallelarum ductas secant. Viae quae instar radiorum vel instar digitorum manus distentorum ab puncto medio vergunt forma radiorum flabelli Sinensis ductae sunt. Quam ob rem agnomen Carolsruhae oppidum flabelli est.
Carolsruhae iudicium foederale supremum rei publicae est quam ob rem oppidum agnomen domus iuris habet.
Anno 1993 Carolsruhae partes politicae Foedus 90/Virides ex coniunctione partium Foederis 90 cum Viridibus conditae sunt.
Carolsruhae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae:
Alma mater Carolsruhae nomine Karlsruher Institut für Technologie aut Latine Carolsruhae Institutum Technologiae appellatur. Condita est ex universitate litterarum rerumque technicarum (vulgo Universität Fridericiana Karlsruhe (TU)) et centro investigationis Carolsruhense (Forschungszentrum Karlsruhe) anno 2009.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.