Carnelevarium Rhenanum in Rhenania celebratur. Exordium carnelevarii est dies Sancti Martini vel hodiernis temporibus acuratius undecimo die undecimi mensis undecima hora et undecima minuta, finis est Dies Cinerum.
Arces carnelevariae Rhenaniae sunt exempli gratia Aquisgranum, Bonna, Colonia Agrippina, Dusseldorpium, Moguntiacum.
E contrario carnelevarii Alamannici carnelevarium Rhenanum moribus vestibusque minus aetatem paganam spectat quam saeculum XVIII.
Vertex carnelevarii est dies rabidus aut rosarius Germanice Rosenmontag. Sanniones vel "narrones" regnant. Acerrime rabies ardet die Lunae rabido aut rosario.
Bonnae die Iovis ante diem Cinerum id est Die Iovis Crasso in vico ultra Rhenum sito atque Beuel dictitato curia a mulieribus feris expugnatur.
Pinacotheca
- Trifolium Coloniense
- In Blankenheim
- Moguntiaci
Alia coepta Vicipaediae
Vicimedia Communia plura habent quae ad carnelevarium Germanicum spectant. |
Nexus externus
- Eberhard Forst: "De carnevario (vel carnelevario)" - Neulateinische Texte
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.