Caritas Romana
From Wikipedia, the free encyclopedia
Caritas Romana est factum mirabile cuius Valerius Maximus meminit. Valerius Maximus re vera duas historias narrat, primam de filia quadam romana quae matrem suam, capite damnatam, in carcere cotidie visitavit ut eam ubere suo aluat, secundam de graeca puella, nomine Perus, quae sic vitam Myconis patris prolongavit. Addit quoque illud Valerius, iam antiquos pictores huius facti pictas imagines fecisse[1]. Festus Grammaticus quoque de eodem facto[2]scripsit. Item Plinius Maior[3]. Item Hyginus, spurio forsitan loco[4]. Numquam nomine "Cimon" utuntur hi scriptores, quod tandem in titulis multarum picturarum invenitur; potest fieri ut sit huius mendi stirps in ipso Valerii Maximi libro qui de Cimone Miltiadis filio in propinquo capitulo narrat.
![]() |
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/3/37/Mei%2C_Bernardino_-_Caritas_romana_-_17th_century.jpg/320px-Mei%2C_Bernardino_-_Caritas_romana_-_17th_century.jpg)