Capsicum Xalapense
cultivarietas / From Wikipedia, the free encyclopedia
Capsicum Xalapense,[1] linguis vulgaribus Jalapeño, est grex cultivarietatum capsicorum speciei Capsico annuo attributarum. Fructus fumati chipotle nuncupantur. Capsicum Xalapense humore calidior est (Sco. 3,500-10,000). Ex urbe Mexicana Jalapa appellatur, sed sunt qui eandem esse atque varietas cuius Azteci Navatlace fructus maturos milchilli, fructus siccatos pocchilli appellabant.[2] In Mexico Civitatibusque Foederatis crebrius usitata est. Inter subvarietates videntur mora et morita.
Liquamina et salsae e capsicis Jalapeño tam crudis quam fumatis venundantur.