Cannibalismus sexualis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Cannibalismus sexualis est cannibalismus coniugis a femina ante, per, vel post copulationem effectus.[1] Quae plerumque est res cuius proprietas speciebus plurimorum arachnidorum ordinum, ac nonnullis ordinibus insectorum est.[2] Inter coniecturas ad evolutionem cannibalismi sexualis explanandam propositas sunt hypothesis pabulandi adaptivi,[3] hypothesis nimii hostilis,[4] et hypothesis identitatis falsae.[5] Qui mores sese evolvisse putantur e pugna sexuali, quae fit cum genitales marium et feminarum usus variarent.[6] In multis speciebus quae cannibalismum sexualem exhibent, femina marem detectum consumit. Feminae specierum cannibalisticarum plerumque hostiles sunt, coire invitae; ergo multi mares harum specierum mores adaptivos evolverunt ut aggressionem feminae evitent.[7][8]
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/8/8c/Black_widow_ventral_1370.jpg/220px-Black_widow_ventral_1370.jpg)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/4/4e/Mantis_Tenodera_aridifolia01.jpg/640px-Mantis_Tenodera_aridifolia01.jpg)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/b/b1/Cannibalization%28silk_spider%29.jpg/320px-Cannibalization%28silk_spider%29.jpg)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/b/b0/Praying_Mantis_Mating_European-12.jpg/640px-Praying_Mantis_Mating_European-12.jpg)
Cannibalismus sexualis plerumque videtur inter insecta, arachnida,[9] et amphipoda.[10] Sunt etiam indicia cannibalismi sexualis inter gastropoda et copepoda.[11] Cannibalismus sexualis pervulgatus est inter species quibus est prominens dimorphismus magnitudinis sexualis; extremus quidem talis dimorphismus evolutionem cannibalismi sexualis in araneis propellere videtur.[12]