From Wikipedia, the free encyclopedia
Camillus de Lellis (natus Bucclanici in regione Aprutio die 25 Maii 1550; mortuus Romae die 14 Iulii 1614) est fundator cuiusdam ordinis Italicus et sanctus Ecclesiae Catholicae.
Memoria
Camíllus Bucclanici, Teatinae dioecesis oppido, ex nobili Lelliorum genere natus est. Mater iam sexagenaria fuisse dicitur.[1] Quae Camillo adhuc puero mortua est, ut is, cum pater in bellis stipendia mereret, incustoditus pubesceret. Adolescens Camillus in exercitu Venetiano contra Turcas militavit; anno 1574 prima vice in nosocomio, quod Insanabilium[1] dicitur, Romae ministravit, quo autem ob mores fervidiores et ut aleo expulsus iterum se copiis Venetianis adiunxit. Copiis dimissis miseria vexatus frustra in ordinem Cappucinorum intrare studuit (sed valetudinis causa dimissus est). Se ad infirmos ministrandos vocatum esse intellexit; in nosocomium Insanabilium reversus ibi nosocomus et postea rector nosocomii factus est.
Hoc munere fungeretur, cum die 15 Augusti 1582 sibi societatem hominum "piorum et bonorum" instituendam esse sensit, qui aegrotos non pretii causa curarent, sed "sponte sua et ob Dei amorem ... illa caritate et teneritate, qua matres erga proprios filiolos aegros uti solent".[2]
Quinque nosocomi (Ludovicus Altobelli, Curzius Lodi, Bernardinus Norcino, Franciscus Profeta et Benignus Sauri) se Camillo adiunxerunt. Propter controversias Camillus sociique (initio "Ministrantes infirmorum" dicti) nosocomium Insanabilium reliquerunt.
Die 8 Septembris 1584 fundator Bernardinum Norcino et Curzium Lodi habitu clericali investivit; societas infirmos in nosocomio prope ecclesiam Sancti Spiritus in Saxia curare coepit.[3]
A parte ecclesiae consilia Camilli non comprobata sunt. Qua re Philippus Neri, qui Camillo a sacris confessionibus erat, ut sacerdos fieret ei persuasit. Ita Camillus triginta duos annos natus prima grammaticae elementa inter pueros discere suscepit et denique linguam Latinam doctus anno 1584 sacerdos ordinatus est.
Viros mente sibi similes cogere perseverabat, quibuscum infirmos "totos", id est corpore animaque, curare studebat. Tandem die 18 Martii anni 1586 papa Sixtus V per Breve Apostolicum Ex omnibus[4]sodalibus permisit, ut vitam communem agerent et Consilia Evangelica sequerentur, sed sine votis, praeterea ut superiorem sibi ad triennium eligerent et in quolibet nosocomio Romano vel domi infirmis ministrarent.[5]. Iam dobus annis post Camillus domum Neapoli aperuit.
Primum negotium sodalitatis perdifficile fuit febris typhoidea, quae anno 1590 incidit in urbem Romam. Papa Gregorius XIV ministerio fratrum penitus commotus societatem Bulla apostolica Illius qui pro gregis diei 21 Septembris 1591 in ordinem evexit.[6] Ex tunc Camilliani quattuor vota profitentur: paupertatem, oboedientiam, castitatem (sicut ceteri ordines) et praeterea votum proprium, auxilium infirmorum etiam in periculo mortis.[7]
Ordo celeriter crescebat; mox multos "martyres caritatis" numerabat, qui infirmis ministrando pestilentia etc. mortem obierunt. Numerosae domus tota Italia exstiterunt.
Anno 1607 Camillus munus superioris generalis cessit, quod totus infirmis ministrare voluit, quamquam ipse variis morbis laborabat. Anno 1614 Romae mortuus est.
Miracula perfecisse et dono prophetiae praeditus fuisse dicitur.
Anno 1742 Camillus a papa Benedicto XIV inter beatos evectus et die 29 Iunii anni 1746 canonizatus est.
Ecclesia Catholica eum hodie die 14 Iulii celebrat (usque ad annum 1969 et adhuc in Civitatibus Foederatis Americae die 18 Iulii).
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.