Caffeinum est stimulans systematis nervosi centralis classis chemicae methylxanthinorum.[1] Amplificationi cognitivae prodest, alacritatem animique attentionem augens.[2][3] Caffeinum prohibet ne adenosinum se ad adenosinum A1 liget, quod vicissim acetylcholinum neurotransmissoris liberandum auget.[4] "Caffeino est forma spatii dimensionum trium illi adenosini similis,"[5] per quam eius receptores ligat et coercet.[6] Caffeinum gradus cyclici monophosphatis adenosini per phosphodiesterasem non diserte inhibendam auget.[7]

Thumb
Forma caffeini in spatio dimensionum duarum.

Historia

Thumb
Forma caffeini in spatio dimensionum trium.
Thumb
Petrus Iosephus Pelletier.

Friedlieb Ferdinandus Runge, chemicus Germanicus, caffeinum aliquantulum purum primum anno 1819 secrevit, quod Kaffebase appellavit (h.e., unam ex basibus quae in coffea insunt).[8] Secundum Runge, sic agebat, Ioanne Volfgangio Goethio rogante.[9][10][11] Caffeinum anno 1821 iterum secretum est a Petro Ioanne Robiquet chemico Francico et separatim a Petro Iosepho Pelletier et Iosepho Beneamato Caventou, binis chemicis Francicis, ut Ioannes Iacobus Berzelius chemicus Suecicus in suo diario annuo commemoravit. Praeterea, Berzelius dixit chemicos Francicos caffeinum invenisse quamquam opera Rungiana et opera inter se nescirent.[12]

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.