From Wikipedia, the free encyclopedia
Butyrum est lacticinium flore lactis agitato confectum. In loco olei adhibetur. Paene semper ex lacte bubulo fit, cum ex aliis lactibus fieri potest. Si est frigidum, butyrum solidum est, sed etiam tepidum mollissimum fit, et a 32–35 °C (90–95 °F) omnino liquidum. Colore a candido usque ad aureum variat, sed nonnumquam tincturis flavis coloratur.
Apud Graecos et Romanos, butyrum raro in usu erat, sine dubio tempestatis regionis Mediterraneae causa; butyrum enim suffusum esse soluisset? et citissime putruisset. Barbari autem septemtrionales, praesertim Thraces, Germani, Celtae butyrum diligebant. Butyrum etiam in oriente saepe adhibebatur, sed ibi sine dubio erat in forma clarifacta, sicut genus solitum Indiae huius aetatis, ghee[1] dictum.
Acidum butyricum in butyro rancido producitur.
Vocabulum a βούτῡρον voce Graeca provenit, quae certe 'bubulum caseum' significare videtur, sed sunt qui credant figuram Graecam esse ipsam a lingua Scythica vel alia depromptam.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.