Bryozoa
taxon / From Wikipedia, the free encyclopedia
Bryozoa sunt animalia aquatica, fere semper composita,[1] colonias[2] scilicet coniunctorum membrorum efformantes. Quae membra zooides dicuntur, utpote animalibus similia, sed quae animalia strictissimo sensu dici nequeunt.[3] Corpus uniuscuiusque zooidis e polypide[4] organa fere omnia, inter quae lophophorum, continente et cystide, quasi sacco (nonnumquam cum exosceleto) polypidem circumcingente, constat; zooides autem funiculo connectuntur.[5] In taxinomia zoologica, Bryozoa tamquam phylum habentur.[6]
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/8/8e/Membranipora_membranacea.jpg/320px-Membranipora_membranacea.jpg)
Numerus specierum Bryozoorum hodiernorum est 5869,[7] fossilium autem circiter 15ā000.[8]