From Wikipedia, the free encyclopedia
Boston Red Sox, recte Tibialia Rubra Bostoniensia, sunt professionalis basipilae manus, Bostoniae in Republica Massachusettensium constituta, Foederis Americani membrum, die 19 Octobris 2013 summi foederis certaminis victrix, et nuperrime 30 Octobris 2013 Seriei Mundanae victrix. Ludunt in Campo Lusorio Fenway.
Ortum est manus nomen ex tibialibus rubris, insigne quod primi manus competitores gesserunt. Lusores vulgo appellantur "the BoSox" (portmanteau e verbis Boston et Sox), et per ludibrium "the Olde Towne Team"; plurimi autem fautores eos "the Sox" simpliciter appellant. Nuper manus et fanatici coniunctim saepe habentur "Populus Tibialium Rubrorum" (Anglice: Red Sox Nation).
Manus, unus ex octo pristinorum Foederis Americani manipulorum, est Bostoniae constituta nomine Americanis Bostoniensibus anno 1901. Tibialia Rubra apud Campos Lusorios Huntington Avenue ludebant, ubi anno 1903 Piratas Pittsburgenses in prima Serie Mundana superaverunt. Ab anno 1912 ad praesentiam, Tibialia in Campo Lusorio Fenway ludunt.
Anno 1918, manus suam quintam Seriem Mundanam vicit, et deinde longinquam et perinsignem "siccitatem" passus est, quam fautores "Bambini Maledicto" recens attribuebant, quia "Bambinus"—Babe Ruth, lusor inclutissimus—anno 1920 Yankiis Noveboracensibus venditus esset. Siccitas postremo finivit, et maledictum est levatum, anno 2004, cum Tibialia, Cardinalibus Sanctiludovicensibus superatis, suam sextam Seriem Mundanam vicerunt.
Anno 1900, Occidentale Foedus, Ban Johnson duce, se pronunciavit, quamquam esset foedus minus, aequiparavisse Foederi Nationali, tunc solum maiori basipilae foederi. Johnson Occidentalis Foederis nomen mutavit ad Foedus Americanum. . . .
Die 21 Ianuarii 1920 post tres Bostoniae annos, Babe Ruth, qui priori anno summis cursibus anni singularis extremum (Anglice single-season home-run record) fregerat cum icisset viginti-novem summos cursus,[1] ab Harrio Frazee Yankiis Noveboracensibus venditus est. Fama est Frazee eum vendidisse ut vectigalia obtineret ut faceret sponsorem pro ludo scaenico No, No, Nanette, in quo sua amica furtiva partem actura erat, sed ludus Novi Eboraci anno 1925 primum apparuit.
Inter illum aevum, tres manus—Tibialia Rubra, Tibialia Alba Sicagenses, et Yankii Noveboracenses—pactum occulte formabant. Appellantur rebelles (Anglice Insurrectos) quia sua consilia foederis praesidem, Ban Johnson, maxime vexaverunt. Quamquam Frazee possidebat Tibialibus Rubris conventum, ei non erat Campus Lusorius Fenway, quem Sequester Campi Fenway (Anglice Fenway Park Trust), a Johnson gubernatus, tenebat. . . .
Anno 1939, Tibialia Rubra emit Theodorum Williams de Patribus Didacopolitanis Foederis Litoris Pacifici, quam ob causa fautores manum nonnunquam "Ted Sox" appellabant. Saepe hodie habetur Williams unus ex optimorum ictorum, quoniam pro potestate et proportione constanter icebat. . . . Williams est ultimus lusor qui plusquam .400 pulsit per annum singularem: pulsit .406 anno 1941. . . .
Annis 1960 incipientibus, Tibialia Rubra miserabiliter ludebant, sed anno 1961 Carolus Yastrzemski, agnomine Yaz, numerum 8 gerens, manipulum iunxit; qui mox factus est unus ex optimorun decadis ictorum. Fautores Tibialium Rubrorum appellant 1967 "annum somnii impossibilis," sententia quae refert carmen in ludo scaenico Man of La Mancha. . . .
Somnio Impossibile finito, manus pileo coloribus reversis faverunt: rubro cum B et rostro caeruleo, quem quattuor annos gesserunt, ab 1975 ad 1978. Translaticius pileus fuerat omne caeruleo cum B rubro. . . .
Anno 2002, Tibialia Rubra ab Yawkeyano sequestro et praeside Harrington vendita sunt ad consortium Ioanne Henrico duce et possessore principale. . . . . Anno 2003 ineunte, Henricus conduxit administratorem generalem Billy Beane, qui Oakland Athletics administraverat; conditione autem a Beane reiecta, Henricus Bostoniam vocavit Theodorum Epstein, Yale Universitatis alumnum. Epstein, aetate 28, sic factus est minimus administrator generalis in foederibus maioribus. Epstein Brookline in urbe, proxime Bostoniam, alitus erat.
Lusori, ut subducatur suus numerus, necesse est
Numeri subducti sunt:
1 | 4 | 8 | 9 | 27 | 42 |
---|---|---|---|---|---|
Robertulus Doerr 2 Statio: 1937–1951 Magister: 1967–1969 |
Iosephus Cronin SS: 1935–1945 Adm.: 1935–1947 Adm. Gen.: 1947–1959 |
Carolus Yastrzemski OF, 1S: 1961–1983 |
Theodorus Williams OF: 1939–1960 |
Carlton Fisk Captator: 1969–1980 |
Ioannes Robinson Subductus a foederibus maioribus |
Subductus 1988 | Subductus 1984 | Subductus 1989 | Subductus 1984 | Subductus 2000 | Subductus 1997 |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Tibialia Rubra Bostonienses spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.