From Wikipedia, the free encyclopedia
Bohemia, olim Boiohaemum et nonnunquam Czechia[1] (Bohemice Čechy; Theodisce Böhmen; Polonice Czechy; Anglice Bohemia), est regio nunc ad Cechiam pertinens. Caput est Praga. Bohemia fuit regnum usque ad annum 1918, cuius rex princeps elector Sacri Romani Imperii erat.
Bohemia | |||||
---|---|---|---|---|---|
Bohemice: Čechy
| |||||
Situs Bohemiae in Cechia | |||||
Lingua | Bohemica | ||||
Caput | Praga | ||||
Amplitudo terrae | 52 065 km² km2 | ||||
Numerus incolarum | proxime 6 500 000 | ||||
Mons maximus | Sněžka (1 603 m) | ||||
Flumen longissimum | Multavia (430 km) | ||||
Patronus terrae | Sanctus Venceslaus | ||||
Hymnus gentilis | Kde domov můj? (Ubi patria mea?) | ||||
Civitas sui iuris | Cechia | ||||
Zona temporalis | UTC+1 (aestate +2) |
Temporibus antiquis, Bohemia culta est ab incolis classicis Celticis, ac postea Germanicis et Slavicis, atque a Romanis appellata Boiohaemum est secundum gentes Celtices Boii. Primum Slavi mediaevales dabant regioni duces et postea reges, qui regnum creaverunt (Magna Moravia), deinde potestas Germanorum crevit atque imperatores Sancti Imperii Romani lineae Habsburgensis electi sunt reges Bohemiae.
Qui non raro manu severa regnabant Bohemiam; acriter certabant contra fautores Confessionis Evangelicae, et initio Belli tricennalis, Ferdinandus II Evangelicis pugna apud Album Montem facta devictis effecit, ut paene omnes Evangelici possessionibus terrisque privati e Bohemia eicerentur.
Imperatores Austriae Habsburgenses regebant terram usque ad annum 1918, finem Belli mundani primi; tum Slavi condiderunt primam rem publicam Bohemiae una cum regione Maeherensi, appellata Slovacia.
Bello mundano secundo, Germani iterum erant domini regionis et multas iniurias fecerunt; ex anno 1945, res publica Slavica sub imperio communistarum exstitit, denuo Cechoslovacia nomine. Pacali revolutione anni 1989 facta, res publica democratica Bohemiam, Moraviam et Silesiam Cecham includens condita est; nomen civitatis Slavicae hodiernae est Cechia, consors Unionis Europaeae.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.