Bellum Vietnamiense, etiam bellum Indosinense II et certamen Vietnamiense appellatum, et nunc in ipsa regione pertinente bellum Americanum et bella contra Americanos ad conservandam civitatem,[8] fuit certamen militare aevi Belli Frigidi quod in Paeninsula Indosinensi, praecipue Vietnamia, Laotia, et Cambodia, a 1 Novembris 1955 ad casum Saigoniae (hodie Hochiminhopolis) die 30 Aprilis 1975 pugnatum est. Hoc certamen Bellum Indosinense I secutum est, pugnatum inter Vietnamiam Septentrionalem, a suis sociis communisticis, et gubernationem Vietnamiae Meridianae, a Civitatibus Foederatis et aliis civitatibus anticommunisticis sustentam.[9] Viet Cong, organizatio Frons Liberationis Reipublicae quoque appellata, frons communis Vietnamiensis Meridiana leviter armata et a communistis coacta, bellum plerumque irregulare contra vires anticommunisticas in regione gessit. Praeterea, Exercitus Populorum Vietnamiensis bellum plerumque translaticium ausus est, aliquando cum multis copiis proelia iusta committens. Vires Civitatum Foederatarum et Vietnamiae Meridianae dominationi aeriae et obruentibus armis igniferis ad administrandas effectiones quaerendi et destruendi confisae sunt, inter quas vires terrestriales, bombardamenta, et ictus ex aëre.

More information Dies, Locus ...
Bellum Indosinense II
UH-1D helicopterum a Maj. Bruce P. Crandall conductum  per missionem quaerendi et destruendi ascendit.
UH-1D helicopterum a Maj. Bruce P. Crandall conductum per missionem quaerendi et destruendi ascendit.
Dies 1 Novembris 195530 Aprilis 1975
Locus Vietnamia Meridiana, Vietnamia Septentrionalis, Cambodia, Laotia
Exitus Summa victoria Vietnamiae Septentrionalis et Viet Cong
Mutationes
territorii
Unificatio Vietnamiarum Septentrionalis et Meridianae in Socialisticam Vietnamiae Rem Publicam.
Vires
~1830000 (1968)

Vietnamia Meridiana: 850000
Civitates Foederatae: 536100
Vires Militares Mundi Liberi: 65000[1]
Res Publica Coreae: 50000[2]
Australia: 7672
Thailandia, Philippinae: 10450
Nova Zelandia: 552

~461000

Vietnamia Septentrionalis: 287465 (Jan 1968)[3]
PRC: 170000 (1969)
Unio Sovietica: 3000
DPR Corea: 300–600 Summa mortuorum: 315384 – 412000
Summa vulneratorum: ~1490000+

Casus

Civiles Vietnamienses mortui: ~200000–2000000[4]
Civiles Cambodienses mortui: 200000–300000*[5][6][7]
Civiles Laotiani mortui: ~20000–200000*
Summa civilium mortuorum: ~420000–2500000
Summa mortuorum: ~1912846–3992846

* indicat approximationes

Close

Gubernatio Civitatum Foederatarum, pro parte latioris artis inclusionis, Vietnamiam Meridianam adiuvabat, ne communistae victoriam reportarent; gubernatio autem Vietnamiae Septentrionalis et Viet Cong certamen habebantur bellum colonicum, primum contra Franciam gestum, a Civitatibus Foederatis sustentum, et deinde contra Vietnamiam Meridianam, quam civitatem pupalem exsistimabant.[10] Suasores militares Americani in civitatem quae tum erat Indosina Francica anno 1950 advenerunt. Implicatio Civitatum Foederatarum decennio 197 ineunte crescebat, numeris copiarum anno 1961 triplicatis, atque iterum triplicatis anno 1962.[11] Americanae unitates bellandi anno 1965 committi coeperunt. Rationes fines inter civitates transgressae sunt, Laotia et Cambodia magnopere bombardatis. Implicatio Americana apicem anno 1968, tempore Concursus Tet, attigit. Quo facto, terrestres Civitatum Foederatarum copiae secundum consilia Vietnamizatio appellata gradatim revocabantur, sed contra Conventa Pacificatoria Lutetiae, ab omnibus partibus Ianuario 1973 consignata, certamen persistebat.

Finivit militaris Civitatum Foederatarum implicatio die 15 Augusti 1973 propter Emendationem Case–Church, partem rogationis a Congressu Civitatum Foederatarum sanctam.[12] Comprehensio Saigoniae ab Exercitu Populi Vietnamiensi Aprili 1975 finem belli significavit, atque insequente anno Vietnamia Septentrionalis et Meridiana in unam dicionem rite redactae sunt. Bellum permultas effecit neces humanas (vide Casus Belli Vietnamiensis). Iudicia numerorum militum Vietnamiensium et civilianorum? interfectorum inter minus quam una milliona[13] et plus quam tres millionae variantur.[14] Fere 200000–300000 Cambodiani,[5][6][7] 20000–200000 Laotiani,[15][16][17][18][19][20] et 58220 bellatores Civitatum Foederatarum in certamine mortui sunt.

Nomina belli

Varia nomina ad certamen adhibita sunt. Bellum Vietnamiense (Anglice Vietnam War) est usitata notio in Civitatibus Foederatis; certamen etiam Bellum Indosinense Alterum, Certamen Vietnamiense, et Certamen in Vietnamia appellatur.

Quia sunt multa certamina militaria in regione Indosinensi, hoc certamen saepe ex nomine principalis adversarii appellatur ut ab aliis distinguatur.[21] Ergo, bellum Vietnamice Chiến tranh Việt Nam (Bellum Vietnamiense) atque Kháng chiến chống Mỹ (Bellum Americae Resistendae, sensu lato Bellum Americanum) appellatur.[22]

Principales organizationes militares quae bellum gerebant in alio latere Exercitus Respublicae Vietnamiae et militares Civitatum Foederatarum vires, et in alio latere Exercitus Populorum Vietnamiae (etiam Exercitus Vietnamiensis Septentrionalis appellatus), et Viet Cong, rite Frons Nationalis pro Vietnamia Meridiana Liberata, communisticae Vietnamiae Meridianae vires tumultuariae erant.

Scaena usque ad 1949

Francia Indosinam decennio 186 exeunte vincere coepit, et pacificationem ante 1893 confecit.[23][24][25] Pactio Huế, anno 1884 facta, decennia septem fuit fundamenta dominationis Francicae. Contra homines qui resistebant, notissime Can Vuong ex Phan Dinh Phung, regio hodiernarum civitatum Cambodiae et Vietnamiae ante 1888 facta est colonia Indosina Francica (Laotia deinde addita).[26] Varii motus Vietnamienses qui dominatui Francico repugnabant illo tempore exsistebant, sicut Viet Nam Quoc Dan Dang, qui seditionem Yen Bai conatum improsperum anno 1930 concitaverunt, sed nulli fuerunt tam felices quam frons communis Việt Minh appellatus, anno 1941 conditus, a Factione Communista Indosinensi temperatus, atque a Civitatibus Foederatis et Factione Nationalista Sinensi subsidiis pecuniae fultus in contentionibus cum imperio Iaponiensi.[27]

Francia his annis a Germanos debellata, regimine Viciacensi Germanorum Nazistarum cliente instaurata, gubernatores Indosinae Francici se ad id regimen submiserunt Iaponensibusque, Germanorum sociis, mense Septembri 1940 Indosinam oppugnantibus, magna parte collaborabant, administrationem harum regionum sub hoc imperio absolventes. Societas ergo Việt Minh, libertatem contra Francicos a principio postulans, contra Iaponenses etiam militabat. Quo tempore Germani e Francia recedere coeperunt, Francici in Indosina manentes se cum regimine libero Francico (duce de Gaulle) coniungere conati sunt. Qua re suspecta Iaponenses a die 9 Martii 1945 gubernatores Francicos detinuerunt novumque regimen sibi fidele erexerunt, praeposito imperatore Bảo Đại.

Nexus interni

Annotationes

    Notae

    Bibliographia

    Nexus externi

    Wikiwand in your browser!

    Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

    Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

    Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.