Barchochebas
militaris Iudaeorum / From Wikipedia, the free encyclopedia
Barchochebas[1] sive Barcochebas,[2] plenius Simon Barchōchĕbas, fuit militaris Iudaeorum dux qui Tertium Bellum Iudaicum in Imperium Romanum anno 132 intulit, Israelem sui iuris breve condens, quem "principis" seu "praesidis" titulo regebat usque ad annum 135, superantibus Romanis post bellum duorum annorum. Natus nomine Simon Chōsibae filius[3], Aramaice שמעון בר־כוסבא Šimˁōn bar-Kōsibhaˀ, nomen accepit בר־כוכבא bar-Kōkhbhåˀ 'Filii Stellae', versui biblico alludens Num. 24:17, "orietur stella ex Iacob," a Rabbino Aciba qui eum credebat esse Messiam. Sunt autem qui credant nomen bar-Koziba etiam esse titulum, sed ab inimicis datum, 'Filium Fraudatoris' significantem.
Quick Facts
Close